Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Marcello

Pro M. Marcello

Pro M. Marcello Cicero, Marcus Tullius
17 vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. quos amisimus civis, eos vis Martisvis Martis αh: Martis vis βam perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si possetposset α: fieri posset βγ, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. alterius vero partis nihil amplius dicodicam β quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam.
18 quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaveruntexcitaverint cod. Faerni, vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi