100
nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporumtemporum om. E contuli; hoc denique ipso die, si quasi qua ΣBH: si quae cett. vis est parata, si quasi qua ΣBHE: si quae Tδ dimicatiodimicatio diminutio E capitis futura, deposco. quid iam restat? quid habeo quod faciamquod fac. ΣBHb2: quid fac. cett. pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? non abnuo, non recusonon abnuo, non recuso ΣBH: non recuso, non abnuo Tδ, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salutesalutem BH augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.