Thesauros Edebiyat Hitabet Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
10 insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum exverum etiam ex T natura ipsa adripuimus, hausimushausimus om. T, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
11 silent enim leges inter arma nec se exspectari iubentiubent volunt ΣBHb2 (contra Quintil. v. 14. 8), cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae nonnon BH: non modo ETδ hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. quapropter hoc maneat in causa, iudices; non enim dubitodubito iudico T quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iureinterfici iure ΣBH: iure interfici Tδ posse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi