90
an ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unuscui mortuo unus scripsi: qui mortuo unus H: cui mortuus uno Ea: cum mortuus uno Tw: qui mortuus uno b ex suis satellitibussatellitibus Sex. Clodio duce add. codd. (ex Asconio, p. 33. 5): Sex. Clodio del. Madv., etiam duce ego curiam incenderit? quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbisorbis ΣH, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurusausurus H: ausus ETδ? in curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat.