9
quod si xiixii mei, ed. R: duodecim vulg. tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderetdefenderit ΣBH (contra Quintil v. 14. 18), interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sitsit st Σ poeniendum W, Quintil. cod A, puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobisgladium nobis ETδ, Quintil., Diomedes (K. 1. 469), Iul. Victor (p. 420), Schol.: nobis gladium ΣBH ad hominem occidendumad hom. occid. om. Quintil., Diom., Iul. Victor (tuetur Schol.) ab ipsis porrigi legibus? atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat; facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit. atque hunc ille summus vir sceleresceleris ΣHB solutum periculo liberavit.