Thesauros Edebiyat Hitabet Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
86 nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod est in fundo T.T. om. PH Sergi P Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperetacciperet PΣH: -erit ETwδ quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sinesine lamentis om. BH laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent amburereturambureretur PHδ: imbueretur ET abiectusetiam abiectus Tδ. non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vitavita esset ab1 damnata.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi