Thesauros Edebiyat Hitabet Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
8 an est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contionesedit. in contione ΣHE: in contione sedit. Tδ interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderitresponderet H1: respondit δ iure caesum videri. neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Mariusaut C. Marius om. Quintil. v. 11. 16: aut C. om. H: h. d. (= hic deest) Σ aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civiscivis om. Quintil. v. 11. 6 interfici nefas esset. itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divinadivina Ha1b: divinae ETa2, Quintil. cod. A sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi