Thesauros Edebiyat Hitabet Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
55 age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatuin comitatu nugarum E nihil. Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres. cur igitur victus est? quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse ClodiusClodius, ipse Clodius H: Clodius ETδ: del. Richter tamen mulier inciderat in viros.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi