31
quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, nonnon hoc loco hab. ETδ, ante illud P occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepeiam saepe T quaesitum est. insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum estde hoc ... est om. T ut quaereretur. ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit. num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nostum nos ETδ: ut P scelere solvamur.