Thesauros Edebiyat Hitabet Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
26 servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis. res erat minime obscura. etenim dictitabat palamdictitabat palam E: palam dict. Tδ consulatum Miloni eripieripi Miloni E: Mil. eripi Tδ non posse, vitam posse. significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione; quin etiam M.M. unus Ox., Krause: om cett. Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum autaut E: ad Tδ summum quadriduo esse periturum; quam vocem eius ad hunc M. Catonem statim Favonius detulit.
27 interim cum sciret Clodius—neque enim erat id difficileid difficile T: diffic. id E: id facile a: difficile b scire a Lanuvinisa Lanuvinis ETw: om. δ (in lac a) —iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Miloquod erat dictator Lanuvi Milo del. Bake, Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita estquae illo ipso die habita est del. Bake, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi