Thesauros Edebiyat Hitabet Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
13 hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavitcontra ... putavit contratavit T med. om.; erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. cuius enim de illo incesto stuprode incestu stupro Schol. Bob.: de incestu Rau iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam—

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi