Thesauros Edebiyat Hitabet Pro C. Rabirio Postumo

Pro C. Rabirio Postumo

Pro C. Rabirio Postumo Cicero, Marcus Tullius
42 multas equidem C. Caesaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt ceterae maioribus quasi theatris propositae et paene populares. castris locum capere, exercitum instruere, expugnare urbis, aciem hostium profligare, hanc vim frigorum hiemumque quam nos vix huius urbis tectis sustinemus excipere, eis ipsis diebus hostem persequi cum etiam ferae latibulis se tegant atque omnia bella iure gentium conquiescant— sunt ea quidem magna; quis negat? sed magnis excitata sunt praemiis ac memoria hominum sempiterna. quo minus admirandum est eum facere illa qui immortalitatem concupiverit.
43 haec vera laus est, quae non poetarum carminibus, non annalium monumentis celebratur, sed prudentium iudicio expenditur. equitem Romanum veterem amicum suum studiosum, amantem, observantem sui non libidine, non turpibus impensis cupiditatum atque iacturis, sed experientia patrimoni amplificandi labentem excepit, corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque sustinet nec amicum pendentem corruere patitur; nec illius animi aciem praestringit splendor sui nominis, nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi