20
non agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum expresso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter nequeneque T: nec A acuta quaedam et Kreyssig (cf. de Orat. iii. 32) acu quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorumistorum T: istum illorum A impetu ego nostro concurram atque confligam. non est unus mihi quisqueunus mihi quisque T: unus quisque mihi A ex illorum acie protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; tota est acies illa uno impetu prosternenda.
21
est enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus unouno A: unum T testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum. quod ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacerefund. iacere T: iacere fund. A patiamini. quae si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam.
22
dicam enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosumformidulosum AT frumentarium crimen accedam.