9
hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaquestatunatunaturaquae A: corr. Peyron rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa suasua sua amica Müller (sea cf. Phil. ii. 69) metus et fugae simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti maluisse.
10
altera non minus veri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi aniculae non ille quidem vim adferret—neque enim erat rectum patronae—sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur.
11
quae quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesqueomnesqui A: corr. Heinrich suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit.
12
confirmata vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem.