Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Scauro

Pro M. Scauro

Pro M. Scauro Cicero, Marcus Tullius
5 num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem norat aut legerat? qui tamen ipsi mortem ita laudant ut fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri dicant legemque naturae. Aliam quidem causam mortis voluntariae nullam profecto iustam reperietis. atque hoc ille vidit; nam iecitiecit Beier: legit T quodam loco vita illam mulierem spoliari quam pudicitia maluisse.
6 sed refugit statim nec de pudicitia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum. constat enim illam cumcum sup. lin. hab. T deformitate summa fuisse, tum etiam senectute. qua re quae potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio?
7 ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius
8 te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat. is cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem volebat. itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam veniret; ibi se aliquam rationem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret confirmavitco ... mavit A: suppl. Peyron.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi