48
illius L. Metelli, pontificis maximi, qui, cum templum illud arderet, in medios se iniecit ignis et eripuit flamma Palladium illud quod quasi pignus nostrae salutis atque imperi custodiiscustodis T: corr. Beier Vestae continetur. qui utinam posset parumper exsistere! eriperet ex hac flamma stirpem profecto suam, qui eripuisset ex illo incendio di
49
tum. te vero, M. Scaure, equidem video, videovidivideo T: corr. Beier, inquam, non cogito solum, nec vero sine magno animi maerore ac dolore, cum tui fili squalorem aspexi, de te recordor. atque utinam, sicut mihi tota in hac causa versatus ante oculos eses suppl. Beier, sic nunc horum te offeras mentibus et in horum animis adhaerescas! species me dius etiam si forte non nosset, tamen principem civitatis esse diceret.
50
quo te nunc modo appellem? ut hominem? at non es inter nos. Vt mortuum? at vivis et viges, at in omnium animis atque ore versaris, atque divinus animus mortale nihil habuit, neque tuorum quicquam potuit emori praeter corpus. quocumque igitur te modomodo Beier: mo T
51
universe