Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Scauro

Pro M. Scauro

Pro M. Scauro Cicero, Marcus Tullius
38 venio nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium. etenim fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et promissionepromissione Mai: pr ... A praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent.
39 neque egoego aio Heinrich Sardorum querelis moveri nos numquam dicodico suppl. Beier (fort. neque nego ... nos non numquam) oportere. non sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eisiis Müller: his A decesserit, cum rei frumentariaefrumentariae Mai: .. u ... A Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit.
40 pateat vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationiconiuratiovi A: corr. Beier via intercludatur, obsaepiaturobsaepiatur Peyron: obsidiatur A insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. damnatus est T. AlbuciusT. Beier: L. A, C. MegaboccusC. et C. MaiMegabocchus Heinrich, cf. Att. ii. 7. 3 (Μεγάβακχον quendam nominat Plutarch. Crass. 25) ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. ita fidem maiorem varietas ipsa faciebat. testibus enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi