Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Scauro

Pro M. Scauro

Pro M. Scauro Cicero, Marcus Tullius
35 ego id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, praesertim quiqui A: qum T quid amor fraternus valeat paene praeter ceteros sentiam? at enim frater iam non petit. quid tum? si ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus sociis, civibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque provinciae, propterea putas semelputas semel A: putassentvel (Peyron) T exulceratum animum tam facile potuisse sanari?
36 quamquam in istis omnibus rebus, praesertim apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res ipsa. persuasum est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant posse, praesertim ultro pollicentem. de quo plura iam non dicam.
37 quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et quiet qui et inique Francken: fort. excidit parum fraterne multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. generi igitur totitoti Müller: totius A accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modonihil modo Niebuhr: nihil mode A: del. Francken, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapiderapide cupide Beier omniaomnia, omnia Cramer conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi