Thesauros Edebiyat Hitabet Pro M. Scauro

Pro M. Scauro

Pro M. Scauro Cicero, Marcus Tullius
30 quod si te omen nominis vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad perniciem, verumperniciem valere verum Beier ad salutem interpretamur. sed omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum.
31 hic ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. fuerintfuerant A: corr. Francken enim eae partes aut eius quem id facere dolor etdolor et Mai: doleret A suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut nonnon A: om. T animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditumin gratiam red. A: red. in gratia T arbitrabatur;
32 ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? quid? avusavos AT eiuseius T: om. A P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? quae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi