Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
98 quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a mea me scripsi: tamen TE: tum (tunc cψ) cett. abessent aliquotaliquot TEa: aliquorum cett. dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare memare me Ec: mare Ta: me mare cett. transisse cognovit—audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autemautem E: om cett., quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sintsunt E, obesse certe non oportere! nam simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est.
99 O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic inin om. Ta me incidit, cumcum om. T complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quaequae om. Ta ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timerettimere T sed, sised qui si Vrsinus acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti velletvelle TEa.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi