93
quid? siquod si TaϚ horum ego nihil cogito et idem sum in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum aliquando contendimus depugnemus. quod est longe secus. stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae, qui quoniam versaturversatur TEa: versetur cett., eam deligere partem ad quam nos illius utilitas salusque converterit.
93
ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae—nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaeruntquaerunt et gratiam T—sed dico hochoc dico E quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes in re publica principem esse concedunt? ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui mecui a me T semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicaeutil. rei p. TE: rei p. util. cett., sed hominibus amicum aut inimicum fuisse.