Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
87 at erataderat codd.: corr. Wunder (ita mox) mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum nominenomine consulum T hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverintsierint TE edictoque suosuo om. T non luctum patribus conscriptis sed indicia luctusindicia luctus TE: luctus indicia (iud- Σg) cett. ademerint. at erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille CatilinaeCatilinae del. Ernesti, tuetur Schol.: fort. catamitus (cf. Sen. 12 eius vir Catilina) consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.
87 hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandum—nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepesaepe TE: om. cett. abundarunt, id mihi ipsiipsum Tap auxilium meum defuisset—armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi