Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
86 sed sunt haec leviora, illa vero graviagravia TE: graviora cett. atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor meme mehercule c2k, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcircoidcirco ed. V: idcirco me codd. illi auxilio pepercisse. qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, emptiempti Gulielmius: emptis codd. (cf. Quir. 13) provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercituexercitu TEa: exercitibus cett., qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosisin religiosis Baiter altaribus effeminata secum et illos etillos et TE: illos cett. consules facere acerbissime personabatpersonabant TEa; egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi