79
sed ego haechaec ego E meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat. agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatislaus aedilitatis del. Müller; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem. distineordistentor E tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abieceroabiecero E: obiecero cett. quam Cn. Planci salutem tradidero contentioni tuae.
80
etenim, iudices, cum omnibus virtutibus meme virtutibus E adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratumesse gratum TE: gratum esse cett. haec enim est T: est enim haec E: haec est enim (om. enim b) cett. et videri. haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? quae potest esse vitae iucunditasvitae iuc. TE: iuc. vitae cett. sublatis amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos?