Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
68 nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus fateor. sed etiam eiii TϚ: hi cett. quibus ego debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo nomine Plancio deberePlancio debere TE: debere Plancio cett. dicebant. verum fac me multis debere et in eisiis T: his cett. Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hochoc huic Wunder nomen quod urget nunc cum petitur dissolvere? quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, isis aes b1cχψ, ed. R retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet inin om. Schol. eo ipso quod habet refert. neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset.
69 quaeris a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potestmihi potest TE: potes mihi cett. esse iucundius, amplius quam quodquod TE: om. cett. pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. nam neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cumcum TE: om. cett. per hunc me eisiis TE: his cett. conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi