Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
38 tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu tribus venditoremvenditorem emptorem Sylvius et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. at Voltiniam; libetIubet T: iubet a enim tibi nescio quid etiametenim T de illa tribu criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum OufentinaOufentina Baiter: Vfentina TE: Vientina cett., quid cum ClustuminaCrustumina Ϛ? nam MaeciamMaeciam E: m. (iii p) eciam agp: etiam T: tertiam (tres ψϚ) etiam cett., non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti.
39 dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptascorruptas TE: om. cett.? quid enim potespotes Wunder: potest codd. (cf. § 7) dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi