35
quamquam, iudices,—agnosco enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed autsed aut TE, Schol.: sed cett. contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me idid me E dixisse dicunt. ego autem, si quidquid quod TE est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachorstomachor TE: stomachor vero cett. cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul idid om. Schol. illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casucasum TEa; si consulis, statuisstatuis supplevi: splendor etiam Planci codd. (splendor Planci e margine irrepsisse videtur. etiam hunc a summo viro principem esseCf. §§ 14, 49, 96) esse TE: om. cett. ordinis iudicatum.