Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
29 omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas fundamentum estpietas ... Σ: pietas est c omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus estest TEb2kχ: om. cett. parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtisvidetis TEag2: videatis cett. luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? atqueatque TEa: atqui cett. haec sunt indicia, iudices, solidaiud. solida TE: solida iud. cett. et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilisfacilis fragilis Bake est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.
30 omnibus igitur rebus ornatum hominem tamtam E: quam Ta: quem cett. externis quamquam TEa: quem cett. domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nominegeneris dico et nominis TE: generis et nominis dico cett.: corr. Garatoni, superiorem aliis, municipummunicipiorum T, vicinorum, societatum studio, meorum temporummeorum temporum TE: temporum meorum cett. memoria, paremparem TE: partim a: patris cett. virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi