Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
28 in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. primum Macedonia sic eum diligit utsic diligit hunc ut P indicant hihi hi qui P qui om. P principes civitatum suarum; qui cum missi sint obsint ob sunt in P aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandatasuam et mandata PTEc1: et mandata sua cett. confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi