Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
24 aliquid praeterea—timide dicamdicam Schol.: dico cett., sed tamen dicendum est—non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellavi populum tributimtributim TE: tribuum ag: tribubus cett., submisi me et supplicavi; ultro me herculemehercules Ta se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. valuit causa rogandi, non gratia.
25 nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam utut om. T omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsaipsa haec Schol. semper est gratiosissima quae estest om. T officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enimenim TE: om. cett. ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meaesalutis meae TE: meae a: meo cett.. non potentia mea sed causa rogationis fuitfuit om. T gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi