Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
3 quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudicesneque adrogo iudices TE: iudices neque adrogo cett., ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutumconsecutum TEa: consecuturum cett. putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectandaexpetenda Σac, petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipiomaioris suspicio TE quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi