22
omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici moremmorem m̃tẽ T, non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosafucosa TEa, Schol.: fucata cett., non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranussopanus codd.: corr. ed. R, nemo CasinasCasinas E: cassinas cett., nemo Aquinas. tractustractus TE: tratas a: totus cett. ille celeberrimus Venafranus, Allifanusallisanus TE, tota denique ea nostra itaea nostra ita Baiter: anostra ita TEa: nostra illa cett. aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legationelegationis c etet suppl. Garatoni sunt om. E testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate.