17
quid? si populi quoque factumfactum om. T defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortisortis TE: om. cett. hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrumvestram E, quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquandoaliquando TE: om. cett. crimenque deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. nihil dico amplius; hoc tamentamen tantum b2ψ2 miror curcur TE: cur tu cett. huic potissimum irascare qui longissime a te afuitafuit Ta: abfuit cett.. equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad FabianumFabium codd.: corr. Sylvius (cf. Verr. A. Pr. 19) fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eisiis Ek: his cett. qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas.