Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio

Pro Cn. Plancio Cicero, Marcus Tullius
15 hic familia consulari est, ille praetoria; reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnesomnes T: om. cett. sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradusgradus Ea: gradum cett.; cedat consulari generi praetorium, nene TE: nec cett. contendat cum praetorio nominenomine TE: om. cett. equester locus. sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamentamen TEa: tanto Σb1g: in tanto cett. nos inin suppl. Baiter impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremusrequiremus TEa: requiramus cett.?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi