Thesauros Edebiyat Hitabet In L. Calpurnium Pisonem

In L. Calpurnium Pisonem

In L. Calpurnium Pisonem Cicero, Marcus Tullius
75 omitto nihil istum versum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. sed sit offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset? tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? complecti vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. quorum quidem— quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata.
76 me Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. vestrae fraudes, vestrum scelus, vestrae criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi