fr1
pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem, patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci, monstrum urbis, prodigium civitatis viderem!
fr2
equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.
fr3
perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt.
fr4
quem enim iste in scopulum non incidit, quod in telum non inruit?
fr5
quid est negare ausus aut potius quid non confessus?
fr6
quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius, quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius?
fr7
turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.
fr8
quod minimum specimen in te ingeni? ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
fr9
hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.
fr10
hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset, paucis post annis in eam civitatem—nam tum erat —ascendit. prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.
fr11
Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam conlocavit. calventium aiunt eum appellatum. homini levi et subito filiam conlocavit.
fr12
maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit.