Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
7 ubi igitur est crimen? quod eum Pompeius civitate donavit. huiusHuius P1: huiusce P2BGϚ: huiuscemodi b: huiuscene dett.: huiusne Klotz crimen? minime, nisi honos ignominia putanda est. cuius igitur? re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quinquin Madv.: qui codd. etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.
8 nunc vero quid dicitur? quid aitagit G1EϚ accusator? fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. est enimEst enim Hb all.: sed si enim P1G: si enim P2: corr. B sit enim, fort. recte aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non oportet.
8 hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisselicuisse (Lamb.) ... decuisse Klotz: decuisse ... debuisse P2 rell. sed etiam decuisse fateamursic agere ... fateamur om. P, suppl. manus eiusdem fere aetatis, quae pr. constat scripsit, dein corr. constet: constitit Hb ed. R.: constiterit k?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi