Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
63 quid enim est cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas valere debeat? cognovit adulescens; placuit homini prudentissimo; in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus. in praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit; consilium hominis probavit, fidem est complexus, officia observantiamque dilexit. fuit hic multorum illi laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum particeps commodorum. quae quidem si huic obfuerint apud vos, non intellego quod bonum cuiquam sit apud talis viros profuturum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi