Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
61 voluimus quaedam, contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. dolorem alii, nos luctum maeroremque suscepimus. cur ea quae mutare non possumus convellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero dierum novonovo Manut.: novem P rell.: idem in angustiis aerari victorem exercitum stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia succedendum non censuit. harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae temporibus et concordiae convenire. non idem aliis videtur: sunt fortasse in sententia firmiores. reprendoReprendo PB: reprehendo Hk rell. neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse inconstantis puto sententiamin sentent. P: sententiam aliquam bϚ et in mg. Σ tamquam aliquod navigiumnavig. dirigere coni. Reid atque cursumatque cursum om. b, del. Cobet (cursum om. k) ex rei publicae tempestate moderari.
62 sed si qui sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sitsit codd.: est Bait., Reid (§ 44), quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. illam enim fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi