Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
59 quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominishominis Mueller: huius codd.: eius Lamb.: del. Garat.: facultatibus, pro Paul, pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata. non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione avocabat.
60 et eriterit Mueller: erat codd. aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus. ac si mea auctoritas satis apud illosillos alios Paul in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque usu ipso iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis avocarem. etenimEtenim Abram.: id enim codd. contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium virorum et magnorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori officio muneri defui. sed contentio tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficitproficitur (bis) P1, non obest civitati.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi