Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
58 qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut invident, iiii k: hi rell. sunt huic multo vehementius pertimescendi. nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis iure esse potuit? quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit. fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibusnostris vestrisque sordibus Paul, Mueller: vestris nostrisque discordiis codd. (secl. discordiis Bait.): nostris vestrisque disc. Klotz (secl. disc. Kays.): nostris lacrimisque (del. l. 21 lacrimis) Madv. Cornelius, sed omni officio,—lacrimislacrimis amoris Paul, opera, consolatione,—omnis me absente meos sublevavit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi