6
haec sunt propriapropria Klotz: proelia codd. (praemia b): promerita Paul: praesidia Kays.: del. Madv. Corneli, pietasCorneli pietas Mueller: cornelitas P1: Cornelii talis P2 rell. praeter GE (Cornelii hic): Cornelii tantus Halm in rem publicam nostram, labor, adsiduitas, dimicatio, virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemiorum; praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui adeptus estalt. est om. P1: est igitur bw Par. 7774 ed V, sed in eius qui dedit. Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio civitate. id accusator non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisinisi Orelli: si codd. pler. (del. P2, om. BΣ) famae: sic innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi imperatoris factum condemnari volunt. ergo in iudicium caput Corneli, factum Pompei vocatur. hunc enim in ea civitate in qua sitsit codd.: est Baiter natus honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse. haec sunt omnia cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen est ullum.