Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
51 hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum,quod M. Crassum Bait. auct. hic add. Klotz quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum HasdrubalemAsdrub. codd. praeter G2 (Sest. § 142) ex bello illo Africano et Mamertinos OviosOvios Buchanan: obvios codd. et quosdam Vticensis et Saguntinos FabiosFabios del. Paul civitate donavitdonavit Ϛw: om. P rell.. etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse: hostem qui feriet, erit, inquit, mihimi Muell. tac. Carthaginiensis, quisquis erit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi