Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
50 quid? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate donavit? quid? cohortis duas universas Camertium C. MariusC. Marius suppl. Lange? quid? HeracliensemHeracliensem Lamb.: heraclesim PB Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? quid? Massiliensem Aristonem L.L. add. Baiter Sulla? quid? quoniam de Gaditanis agimus, idem servos novemservos novem Reid: erosnovem P1: heros novem rell.: Hannonem Gaditanum Garat.: Erosium Gaditanum Halm: homines novem Gad. Wrampelmeyer Gaditanos? quid? vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? quid? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolitaperorata Lehmann, M. Crassus, non AveniensemAveniensem Reid: auenniensem Hk: auennensem rell. praeter w (anniensem, c anemonsem) foederatum civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium parcus in largienda civitate?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi