Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
5 ac mihi quidem hoc dignum re publicare p. Garat.: re G2: reo bϚ: rei P rell. (cf. Sest. § 47) videtur, hoc deberi huius excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc proprium esse vestri offici, hoc satis esse causae ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes eiei G et in mg. Σ: et P rell. licuisse concedant. nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut nullius in delicti crimen vocaretur. non enim furatus esse civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: unum obicitur, natum esse Gadibus, quod negat nemo. cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque habere quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse, Carthagine esse obsessumobsessum Madv.: possessum codd. (possessurum B, profectum k ed. R), acerrimis illis proeliis et maximis, Sucronensi et TuriensiTuriensi Is. Vossius: duriensi codd., interfuisse, cum Pompeio ad extremum belli tempus fuisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi