Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
35 ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicampublicam (=.p. Hb) om. P rell. (§ 5) nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. sed isti disputationi hichic suppl. Cobet certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemve sanctum est. quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? nihil est enim aliud in foedere nisi ut pia et aeterna pax sit. quid idQuid id Eb: quod id PBGc: quid H.Num qui id? ad civitatem? adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: Maiestatem popvli Romani comiter conservantoet 4 conservanto Lamb.conservant PB (-ent Hb ed. R.). id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi