Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
31 O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit,—dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve in civitateiuris ... civitate s. l. P2 maneat invitus! haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, utut ... ut P1: et ... et rell.: ut ... et ut Madv. ita H Lanuvini, et ex ceteris generibusgeneribus codd.: regionibus Rumpf gentes universae in civitatem suntsunt HG2Ϛ: sui rell. praeter E (suam) receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuticonsecuti Naugerius (1): secuti codd. (assecuti b et ed. V.), violatum foedus eorum videretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi