Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
28 duarum civitatum civis noster esseDuarum enim civitatum esse (del. civis noster) Pluygers iure civili nemo potest: non esse huius civitatiscivitatis civis HbϚ: civis add. Σ in mg. qui se alii civitati dicarit potest. neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae vidimusvidemus Madv. accidisse, ut earum civitatum fierent cives, cumcum suppl. Madv.: nam Halm auct. Baiter hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum estest G2: om. rell. ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, hishis BΣEb: iis PHG: hiis wc: suis Halm rebus relictis alias se in civitates contulerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi