Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo

Pro L. Cornelio Balbo Cicero, Marcus Tullius
15 equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem etet codd.: suam et b: eius et ed. Hervag.: eius Bait. praestabilem eiuseius hic addidi (suam c) esse scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt.
15 atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. temporum magis ego nunc vitiis quamvitiis quam Baiter: vitiis (ut iis P, ut his BH) inquam codd. (§ 9): vitio quam Madv. genere iudiciNum iudici ⟨inductus⟩? plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. etenim si PompeiusCn. Pompeius HGEbϚ abhinc annos quingentos fuisset,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi