Thesauros Edebiyat Hitabet De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
4 omniaomnia illa HGEbϚ domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effecerinteffecerunt ut Tischero auct. Kayser ita k. ad ipsas venio provincias; quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax erepta, vexatur ut Thessalonicenses positi in gremio imperi nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris non solum excursionibus barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. ita gentes eae quae, ut pace uterentur, vimmagnam (ante vim) suppl. van der Vliet argenti dederant praeclaro nostro imperatoriimp. nostr. Hbk, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum intulerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi